monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, XI. <<<     >>> XIII.

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

130 Probatum est igitur quia sicut Deus nobis quae sua sunt, ita et Filius quae Dei sunt, ita etiam Spiritus revelavit. Ex uno enim Spiritu per unum Filium in unum Patrem cognitio nostra procedit: et ex uno Patre per unum Filium in unum Spiritum sanctum bonitas et sanctificatio et imperiale ius aeternae traditur potestatis. Ubi ergo ostensio Spiritus, ibi Dei virtus: nec potest esse discretio, ubi opus unum est. Et ideo quod loquitur Filius, loquitur et Pater: et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et quod loquitur Pater et Filius, loquitur et Spiritus sanctus.
131 Unde et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquetur a se, hoc est, non sine mea et Patris communione; neque enim divisus ac separatus est Spiritus, sed quae audit, loquitur: audit videlicet per unitatem substantiae, et per proprietatem scientiae. Neque enim foraminibus aliquibus corporalibus recipit auditum, et quibusdam divina modulis carnalibus vox resultat, vel audit id quid ignorat; quoniam in rebus humanis scientiam plerumque auditus operatur, et tamen nec in ipsis hominibus semper alloquium corporale, aut carnalis auditus est: Qui enim loquitur linguis, non hominibus, inquit, loquitur, sed Deo. Nemo enim audit, Spiritu autem loquitur mysteria.
132 Ergo si in hominibus non semper auditus est corporalis; in Deo tu infirmitatis humanae sonitus, et quaedam organa exigis carnalis auditus; cum ideo audire dicatur, ut scire credatur? Nos enim id scimus quod audierimus, et ante audimus, ut scire possimus: in Deo autem qui novit omnia antequam fiant, scientia praecedit auditum. Itaque ut quod velit Pater, Filium non ignorare dicamus, audisse memoramus: sed non in Deo sonus, neque syllaba, quae significare solent indicium voluntatis; sed voluntatis unitas divinis quidem intelligitur arcanis, nostris autem significatur indiciis.
133 Quid est ergo: Non enim a se loquetur? Hoc est, non sine me loquitur; quia loquetur veritatem, sapientiam aspirat. Non sine Patre loquitur, quia Dei Spiritus est: non a se audit, quoniam ex Deo omnia.
134 Omnia accepit a Patre Filius, quia ipse dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Omnia Patris habet Filius; quia iterum ait: Omnia quae Pater habet mea sunt. Et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Iesus declarat, de Spiritu suo dicens: Propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est: quod dedit Filius, Patris est. Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur.
135 Quod si ad infirmitatem Spiritus sancti, et quamdam corporeae similitudinem vilitatis id derivari contendas; etiam ad Filii iniuriam derivabis; quia et de se Filius dixit: Sicut audio, iudico; et, Non potest aliud facere Filius, nisi quod viderit facientem Patrem. Si enim verum est, sicut verum est, quod dixit Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt; et secundum divinitatem unum est cum Patre Filius, unum per substantiam naturalem, non unus secundum Sabellianam perfidiam. Quod unum utique est per substantiae proprietatem, non potest separari; et ideo non potest Filius facere, nisi quod audierit a Patre; quia in aeternum est permanens Dei Verbum, nec umquam Pater a Filii operatione dividitur: et quod operatur Filius scit Patrem velle: et quod vult Pater, Filius novit operari.
136 Denique ne vel in tempore, vel in ordine aliquam inter Patrem et Filium putares operis esse distantiam, sed eiusdem operationis crederes unitatem: Et opera, inquit, quae ego facio, ipse facit. Et rursus ne discretionem aliquam in operis distinctione sentires, sed idem velle, idem facere, idem posse Patrem et Filium iudicares, dicit tibi Sapientia de Patre: Quaecumque enim ille fecerit, eadem et Filius facit similiter. Non ergo alicui prior vel secundus est actus, sed idem unius operationis effectus. Et ideo nihil a se posse facere Filius dicitur; quia a Patre non potest eius operatio separari. Similiter et Spiritus sancti operatio non secernitur. Unde etiam ea quae loquitur. audire a Patre dicitur.
137 Quid si doceo quia et Pater audit Filium, sicut ut et Filius audit Patrem? Habes enim scriptum in Evangelio, quia dicit Filius: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me. Quomodo audivit Pater Filium, cum Filius nihil ad Patrem in superioribus de Lazaro sit locutus? Ac ne putares quia semel a Patre auditus est Filius, addidit: Et ego sciebam quia semper me audis. Ergo non subiectae obedientiae, sed unitatis auditus est sempiternae.
138 Similiter igitur et audire a Patre Spiritus, et clarificare Filium dicitur. Clarificare ideo, quia docuit nos Spiritus sanctus Filium Dei imaginem esse invisibilis Dei, et splendorem gloriae, et characterem substantiae eius, Spiritus enim et in patriarchis et in prophetis locutus est: et apostoli denique tunc perfectiores esse coeperunt, posteaquam Spiritum receperunt. Nulla ergo distantia divinae virtutis et gratiae; nam licet divisiones gratiarum sint, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sint, idem autem Dominus: et divisiones operationum sint, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Divisiones sunt munerum, non separationes Trinitatis.
139 Denique idem est Deus qui operatur omnia in omnibus; ut scias quia non est discretio operationis inter Deum Patrem et Spiritum sanctum, quando ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater Deus, qui operatur omnia in omnibus. Nam cum operetur omnia in omnibus Pater: Alii tamen datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
140 Non est ergo dubium, quin ea quae operatur Pater, operetur et Spiritus. Nec ex praecepto, sicut qui corporaliter audit, operatur: sed ex voluntate, qui sui est liber arbitrii, non alienae famulus potestatis. Non enim quasi iussus obtemperat, sed quasi largitor suae moderator est largitatis.
141 Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus. Quod si ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater; cum Spiritus operationes suas pro voluntate sua dividat, necesse est id quod dividit Spiritus, aut invito Patre Deo, dicas eum ex sua voluntate dividere: aut si idem velle dixeris Patrem, quod vult Spiritus sanctus; necesse est ut unitatem voluntatis operationisque divinae vel invitus, et si non corde, saltem ore fatearis.
142 Quod si unius et voluntatis et operationis est cum Patre Deo Spiritus sanctus, unius etiam substantiae est; quoniam ex operibus suis creator agnoscitur. Idem igitur Spiritus, idem, inquit, Dominus, idem, inquit, Deus. Et si Spiritum dicas, idem, est: et si Dominum dicas, idem est: et si Deum dicas, idem est. Non idem ut ipse Pater, ipse Filius, ipse sit Spiritus: sed quia et Pater et Filius eiusdem est potestatis. Idem ergo est per substantiam atque virtutem; quia non est in divinitate vel Sabelliana confusio, vel Ariana discretio, vel terrena corporalisque mutatio.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12